monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 29, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 29, [cap. 2]
1 Quae agitantem illum Demetrius, rex Illyriorum, nuper a Paulo, Romano consule, victus supplicibus precibus adgreditur, iniuriam Romanorum querens, qui non contenti Italiae terminis, imperium spe inproba totius orbis amplexi, bellum cum omnibus regibus gerant.2 Sic illos Siciliae, sic Sardiniae Hispaniaeque, sic denique totius Africae imperium adfectantes bellum cum Poenis et Hannibale suscepisse; sibi quoque non aliam ob causam, quam quod Italiae finitimus videbatur, bellum inlatum, quasi nefas esset aliquem regem iuxta imperii eorum terminos esse.3 Sed et ipsi cavendum exemplum esse, cuius quanto promptius nobiliusque sit regnum, tanto sit Romanos acriores hostes habiturus.4 Super haec cedere se illi regno, quod Romani occupaverint, profitetur, gratius habiturus, si in possessione imperii sui socium potius quam hostes videret. 5 Huiuscemodi oratione inpulit Philippum, ut omissis Aetolis bellum Romanis inferret, minus negotii existimantem, quod iam victos eos ab Hannibale apud Trasimenum lacum audierat.6 Itaque ne eodem tempore multis bellis detineretur, pacem cum Aetolis facit, non quasi alio bellum translaturus, sed ut Graeciae quieti consulturus, quam numquam in maiore periculo fuisse adfirmabat, siquidem consurgentibus ab Occidente novis Poenorum ac Romanorum imperiis, quibus una haec a Graecia atque Asia sit mora, dum inter se bello discrimen imperii faciunt; ceterum statim victoribus transitum in Orientem fore.
Iustinus HOME
csg623.158 uldVLQ101.106
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik