monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 27, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 27, [cap. 1]

1 Mortuo Syriae rege Antiocho, cum in locum eius filius Seleucus successisset, hortante matre Laodice, quae prohibere debuerat, auspicia regni a parricidio coepit; quippe Beronicen, novercam suam, sororem Ptolomei, regis Aegypti, cum parvulo fratre ex ea suscepto interfecit.2 Quo facinore perpetrato et infamiae maculam subiit et Ptolomei se bello inplicuit.3 Porro Beronice, cum ad se interficiendam missos didicisset, Daphinae se claudit. 4 Vbi cum obsideri eam cum parvulo filio nuntiatum Asiae civitatibus esset, recordatione paternae maiorumque eius dignitatis casum tam indignae fortunae miserantes auxilia ei omnes misere. 5 Frater quoque Ptolomeus periculo sororis exterritus relicto regno cum omnibus viribus advolat.6 Sed Beronice ante adventum auxiliorum, cum vi expugnari non posset, dolo circumventa trucidatur.7 Indigna res omnibus visa. 8 Itaque universae civitates [quae defecerant, ingentem classem conparassent, repente] exemplo crudelitatis exterritae simul et in ultionem eius, quam defensuri fuerant, Ptolomeo se tradunt, qui nisi in Aegyptum domestica seditione revocatus esset, totum regnum Seleuci occupasset . 9 Tantum vel illi odium parricidale scelus vel huic favorem indigne peremptae mors sororis adtulerat.
Iustinus HOME

csg623.153 uldVLQ101.103

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik