monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 25, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 25, [cap. 3]

1 Dum haec in Asia geruntur, interim in Sicilia Pyrrus a Poenis navali proelio victus ab Antigono, Macedoniae rege, supplementum militum per legatos petit, denuntians, ni mittat, redire se in regnum necesse habere, incrementa rerum, quae de Romanis voluerit, de ipso quaesiturum.2 Quod ubi negatum legati retulerunt, dissimulatis causis repentinam fingit profectionem. 3 Socios interim parare bellum iubet, arcis Tarentinae custodiam Heleno filio et amico Miloni tradit. 4 Reversus in Epirum statim fines Macedoniae invadit; cui Antigonus cum exercitu occurrit victusque proelio in fugam vertitur. 5 Atque ita Pyrrus Macedoniam in deditionem accepit et veluti damna amissae Siciliae Italiaeque adquisito Macedoniae regno pensasset, relictum Tarenti filium et amicum arcessit.6 Antigonus autem cum paucis equitibus, fugae comitibus, repente fortunae ornamentis destitutus amissi regni speculaturus eventus Thessalonicam se recepit, ut inde cum conducta Gallorum mercennaria manu bellum repararet. 7 Rursus ab Ptolomeo, Pyrri filio, funditus victus; cum septem comitibus fugiens non iam reciperandi regni spem, sed salutis latebras ac fugae solitudines captat.
Iustinus HOME

csg623.149 uldVLQ101.101

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik