monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 7 > 4 > 11 > 1 > 2 > 3 > 42 > 5 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 24, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 24, [cap. 3]

1 Nuptiae magno apparatu laetitiaque omnium celebrantur.2 Ad contionem quoque vocato exercitu capiti sororis diadema inponit reginamque eam appellat. 3 Quo nomine in laetitiam effusa Arsinoe, quia quod morte Lysimachi, prioris mariti, amiserat recepisset, ultro virum in urbem suam Cassandream invitat, cuius urbis cupiditate fraus struebatur.4 Praegressa igitur virum diem festum urbi in adventum eius indicit, domos, templa ceteraque omnia exornari iubet, aras ubique hostiasque disponi; filios quoque suos, Lysimachum sedecim annos natum, Philippum triennio minorem, utrumque forma insignem, coronatos occurrere iubet.5 Quos Ptolomeus ad celandam fraudem cupide et ultra modum verae adfectionis amplexus osculis diu fatigat.6 Vbi ad portam ventum est, occupari arcem iubet, pueros interfici.7 Qui cum ad matrem confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur, proclamante Arsinoe, quid tantum nefas aut nubendo aut post nuptias contraxisset.8 Pro filiis saepe se percussoribus obtulit, frequenter corpore suo puerorum corpora amplexata protexit vulneraque excipere, quae liberis intendebantur, voluit. 9 Ad postremum etiam spoliata funeribus filiorum scissa veste et crinibus sparsis cum duobus servulis ex urbe protracta Samothraciam in exilium abiit, eo miserior, quod mori ei cum filiis non licuit. 10 Sed nec Ptolomeo inulta scelera fuerunt; quippe diis inmortalibus tot periuria et tam cruenta parricidia vindicantibus brevi post a Gallis spoliatus regno captusque vitam ferro, ut meruerat, amisit.
Iustinus HOME

csg623.144 uldVLQ101.97

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik