monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 24, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 24, [cap. 2]
1 Exinde externo metu deposito inpium et facinorosum animum ad domesticae scelera convertit insidiasque Arsinoae, sorori suae, instruit, quibus et filios eius vita et ipsam Cassandreae urbis possessione privaret.2 Primus ei dolus fuit simulato amore sororis matrimonium petere; aliter enim ad sororis filios, quorum regnum occupaverat, quam concordiae fraude pervenire non poterat.3 Sed nota scelerata Ptolomei voluntas sorori erat.4 Itaque non credenti mandat velle se cum filiis eius regni consortium iungere; cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id facere sui muneris vellet.5 In hoc mitteret arbitrum iuris iurandi, quo praesente apud deos patrios quibus vellet obsecrationibus se obligaret.6 Incerta Arsinoe quid ageret; si mitteret, decipi periurio, si non mitteret, provocare rabiem fraternae crudelitatis timebat.7 Itaque plus liberis quam sibi timens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis Dionem; quo perducto in sanctissimum Iovis templum veterrimae Macedonum religionis Ptolomeus sumptis in manus altaribus, contingens ipsa simulacra et pulvinaria deorum inauditis ultimisque execrationibus adiurat, se sincera fide sororis matrimonium petere nuncupaturumque se eam reginam, neque in contumeliam eius se aliam uxorem aliosve quam filios eius liberos habiturum.8 Arsinoe postquam et spe inpleta est et metu soluta, ipsa cum fratre conloquitur, cuius vultus et blandientes oculi cum fidem non minorem quam ius iurandum promitterent, reclamante Ptolomeo filio fraudem subesse, in matrimonium fratris concedit.
Iustinus HOME
csg623.143 uldVLQ101.97
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik