monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6
Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 6]

1 His quidem adhortationibus animi militum erigebantur, sed terrebat eos portenti religio, quod navigantibus sol defecerat.2 Cuius rei rationem non minore cura rex quam belli reddebat, adfirmans, si prius quam proficiscerentur factum esset, crediturum adversum profecturis prodigium esse; nunc, quia egressis acciderit, illis, ad quos eatur, portendere. 3 Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare, certumque esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus adversisque rebus suis commutationem significari. 4 Sic consolatis militibus universas naves consentiente exercitu incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut vincendum aut moriendum esse.5 Dein cum omnia, quacumque ingrederentur, prosternerent, castella villasque incenderent, obvius ei fuit cum XXX milibus paganorum Hanno, sed proelio commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere.6 Hac victoria et Siculorum animi eriguntur et Poenorum franguntur.7 Agathocles victis hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat.8 Castra deinde in quinto lapide a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum vastitatemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. 9 Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama occupatarumque urbium divulgatur.10 Stupor itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum, praesertim ab hoste iam victo; admiratio deinde paulatim in contemptum Poenorum vertitur.11 Nec multo post non Afri tantum, verum etiam urbes nobilissimae novitatem secutae ad Agathoclem defecere frumentoque et stipendio victorem instruxere.
Iustinus HOME

csg623.135 uldVLQ101.93

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik