monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4 > 7 > 4 > 11 > 1 > 2 > 3 > 42 > 5 > 3 > 3 > 14 > 14 > 3 > 17 > 3 > 15 > 6 > 25 > 27 > 3 > 31 > 4 > 3 > 3 > 12 > 3 > 26 > 23 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 4]
1 Cum igitur victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quod se neque viribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum videret, super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset, statuit bellum in Africa transferre, mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, et qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena victusque victoribus insultaret.2 Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit.3 Populo hoc solum professus, invenisse se victoriae viam; animos illi tantum in brevem obsidionis patientiam firmarent, vel cui status praesentis fortunae displiceret, dare se ei discedendi liberam potestatem.4 Cum mille sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et stipendio instruit; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex sociis paraturus.5 Omnes deinde servos militaris aetatis libertate donatos sacramento adegit eosque et maiorem partem ferme militum navibus inponit, ratus exaequata utriusque ordinis condicione mutuam inter eos virtutis aemulationem futuram; ceteros omnes ad tutelam patriae relinquit.
Iustinus HOME
csg623.134 uldVLQ101.92