monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 3]

1 His ita gestis militem legit exercitumque conscribit, quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex inproviso adgreditur, Poenorum quoque socios permittente Hamilcare foede vexat.2 Propter quod querelas Karthaginem socii non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt, hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae sint; sicut ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae Karthaginis aemula, nunc insuper civitates sociorum eidem titulo pacis addictasDenuntiare igitur se haec brevi ad ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis quam ipsi Africae adtulerint.3 His querelis senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia reverteretur.4 Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praevenit, liberatusque est fati munere, quem per iniuriam cives inauditum damnaverant. 5 Quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi belli dedit.6 Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo victus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit.7 Sed secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.
Iustinus HOME

csg623.133 uldVLQ101.92

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik