monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 2]

1 1. A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur.2 In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit.3 Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive hostili odio inpugnatae sunt.4 Sed Agathocles cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. 5 Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. 6 Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis constituitur.7 Tunc Hamilcari expositis insignibus Cereris tactisque in obsequia Poenorum iurat. 8 Deinde acceptis ab eo V milibus Afrorum potentissimos quosque ex principibus interficit, atque ita veluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem vocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus.9 Sic conpositis rebus inmissis militibus populum obsidet, senatum trucidat, cuius peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit.
Iustinus HOME

csg623.133 uldVLQ101.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik