monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 22, [cap. 1]

1 Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere pervenit.2 Quippe in Sicilia patre figulo natus non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit, siquidem forma et corporis pulchritudine egregius diu vitam stupri patientia exhibuit.3 Annos deinde pubertatis egressus libidinem a viris ad feminas transtulit. 4 Post haec apud utrumque sexum famosus vitam latrociniis mutavit.5 Interiecto tempore, cum Syracusas concessisset adscitusque in civitatem inter incolas esset, diu sine fide fuit, quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret habere videbatur; in summa gregariam militiam sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus promptissimus erat; nam et manu strenuus et in contionibus perfacundus habebatur.6 Brevi itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est. 7 Primo bello adversus Aethnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit.8 Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus fecit, ut in locum demortui ducis Damasconis sufficeretur, cuius uxorem adulterio cognitam post mortem viri in matrimonium recepit. 9 Nec contentus, quod ex inope repente dives factus esset, piraticam adversus patriam exercuit.10 Saluti ei fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt. 11 Bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus est.
Iustinus HOME

csg623.132 uldVLQ101.91

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik