monumenta.ch > Iustinus > 3 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 21, [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 21, [cap. 2]

1 Sublatis deinde aemulis in segnitiam lapsus saginam corporis ex nimia luxuria oculorumque valetudinem contraxit, adeo ut non solem, non pulverem, non denique splendorem ferre lucis ipsius posset.2 Propter quae dum contemni se putat, saevitia grassatur nec, ut pater, carcerem nexis, sed caedibus civitatem replet; ob quae non contemptior omnibus quam invisior fuit.3 Itaque cum bellum adversus eum Syracusani decrevissent, diu dubitavit, imperium deponeret an bello resisteret.4 Sed a militibus praedam et urbis direptionem sperantibus descendere in proelium cogitur. 5 Victus cum iterato non felicius fortunam temptasset, legatos ad Syracusanos mittit, spondens se depositurum tyrannidem, si mitterent ad eum, quibuscum sibi de pace conveniret. 6 In quam rem missos primores in carcere retinet, atque ita incautis omnibus nec quicquam hostile metuentibus exercitum ad delendam civitatem mittit.7 Fit igitur in ipsa urbe anceps proelium, in quo oppidanis multitudine superantibus Dionysius pellitur.8 Qui cum obsidionem arcis timeret, cum omni regio apparatu in Italiam profugit tacitus.9 Exul Locrensibus sociis acceptus, velut iure regnaret, arcem occupat solitamque sibi saevitiam exercet.10 Coniuges principum ad stuprum rapi iubebat, virgines ante nuptias abducebat stupratasque procis reddebat, locupletissimos quosque aut civitate pellebat aut occidi imperabat bonaque eorum invadebat.
Iustinus HOME

csg623.129 uldVLQ101.89

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik