monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 21, [cap. 2]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 21, [cap. 1]
1 Extincto in Sicilia Dionysio tyranno in locum eius milites maximum natu ex filiis eius, nomine Dionysium, suffecere, et naturae ius secuti, et quod firmius futurum esse regnum, si penes unum remansisset, quam si portionibus inter plures filios divideretur, arbitrantur.2 Sed Dionysius inter initia regni avunculos fratrum suorum veluti aemulos imperii sui hortatoresque puerorum ad divisionem regni tollere gestiebat. 3 Quare paulisper dissimulatum animum prius ad favorem popularium conciliandum intendit, excusatius facturus quod statuerat, si probatus ante omnibus foret.4 Igitur nexorum tria milia carcere dimittit, tributa populo per triennium remittit, quibuscumque delinimentis potest animos omnium sollicitat. 5 Tunc ad destinatum facinus conversus non cognatos tantum fratrum, sed etiam ipsos interficit, ut, quibus consortium regni debebat, ne spiritus quidem consortium relinqueret, tyrannidem in suos prius quam in exteros auspicatus.
Iustinus HOME
csg623.129 uldVLQ101.89