monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 5 > 1 > 5 > 7 > 4 > 5 > 1 > 3 > 5 > 2 > 10 > 5 > 5 > 4 > 7 > 3 > 3 > 3 > 1 > 4 > 7 > 4 > 7 > 3 > 3 > 1 > 8 > 4 > 4 > 3 > 3 > 4 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 4]
1 Post haec Crotoniensibus nulla virtutis exercitatio, nulla armorum cura fuit.2 Oderant enim quae infeliciter sumpserant, mutassentque vitam luxuria, ni Pythagoras philosophus fuisset.3 Hic Sami de Marato, locuplete negotiatore, natus magnisque sapientiae incrementis formatus Aegyptum primo, mox Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus summam scientiam consecutus erat. 4 Inde regressus Cretam et Lacedaemona ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas ea tempestate leges contenderat. 5 Quibus omnibus instructus Crotonam venit populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad usum frugalitatis revocavit. 6 Laudabat cotidie virtutem et vitia luxuriae casumque civitatium ea peste perditarum enumerabat tantumque studium ad frugalitatem multitudinis provocavit, ut aliquos ex his luxuriatos incredibile videretur. 7 Matronarum quoque separatam a viris doctrinam et puerorum a parentibus frequenter habuit.8 Docebat nunc has pudicitiam et obsequia in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. 9 Inter haec velut genetricem virtutum frugalitatem omnibus ingerebatconsecutusque disputationum adsiduitate erat, ut matronae auratas vestes ceteraque dignitatis suae ornamenta velut instrumenta luxuriae deponerent eaque omnia delata in Iunonis aedem ipsi deae consecrarent, prae se ferentes vera ornamenta matronarum pudicitiam, non vestes esse. 10 In iuventute quoque quantum profligatum sit, victi feminarum contumaces animi manifestant.11 Sed CCC ex iuvenibus cum sodalicii iure sacramento quodam nexi separatam a ceteris civibus vitam exercerent, quasi coetum clandestinae coniurationis haberent, civitatem in se converterunt, quae eos, cum in unam domum convenissent, cremare voluit. 12 In quo tumultu sexaginta ferme periere; ceteri in exilium profecti.13 Pythagoras autem cum annos XX Crotone egisset, Metapontum emigravit ibique decessit; cuius tanta admiratio fuit, ut ex domo eius templum facerent eumque pro deo colerent.
Iustinus HOME
csg623.127 uldVLQ101.87
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik