monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 2]
1 Metapontini quoque in templo Minervae ferramenta, quibus Epeos, a quo conditi sunt, equum Troianum fabricavit, ostentant. 2 Propter quod omnis illa pars Italiae Maior Graecia appellata est.3 Sed principio originum Metapontini cum Sybaritanis et Crotoniensibus pellere ceteros Graecos Italia statuerunt.4 Cum primum urbem Sirim cepissent, in expugnatione eius L iuvenes amplexos Minervae simulacrum sacerdotemque deae velatum ornamentis inter ipsa altaria trucidaverunt. 5 Ob haec cum peste et seditionibus vexarentur, priores Crotonienses Delphicum oraculum adierunt. 6 Responsum his est, finem mali fore, si violatum Minervae numen et interfectorum manes placassent.7 Itaque cum statuas iuvenibus iustae magnitudinis et in primis Minervae fabricare coepissent, et Metapontini oraculo cognito deorum occupandam manium et deae pacem rati, iuvenibus modica et lapidea simulacra ponunt et deam panificiis placant.8 Atque ita pestis utrubique sedata est, cum alteri magnificentia, alteri velocitate certassent. 9 Recuperata sanitate non diu Crotonienses quievere.10 Itaque indignantes in oppugnatione Siris auxilium contra se a Locrensibus latum, bellum his intulerunt. 11 Quo metu territi Locrenses ad Spartanos decurrunt; auxilium supplices deprecantur.12 Illi longinqua militia gravati auxilium a Castore et Polluce petere eos iubent. 13 Neque legati responsum sociae urbis spreverunt profectique in proximum templum facto sacrificio auxilium deorum inplorant.14 Litatis hostiis obtentoque, ut rebantur, quod petebant, haud secus laeti quam si deos ipsos secum avecturi essent, pulvinaria iis in navi conponunt faustisque profecti ominibus solacia suis pro auxiliis deportant.
Iustinus HOME
csg623.126 uldVLQ101.86
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik