monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 2]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 20, [cap. 1]
1 Dionysius e Sicilia Karthaginiensibus pulsis occupatoque totius insulae imperio grave otium regno suo periculosamque desidiam tanti exercitus ratus, copias in Italiam traiecit, simul ut et militum vires continuo labore acuerentur et regni fines proferrentur.2 Prima illi militia adversus Graecos, qui proxima Italici maris litora tenebant, fuit; quibus devictis finitimos quosque adgreditur omnesque Graeci nominis Italiam possidentes hostes sibi destinat; quae gentes non partem, sed universam ferme Italiam ea tempestate occupaverant.3 Denique multae urbes adhuc post tantam vetustatem vestigia Graeci moris ostentant. 4 Namque Tuscorum populi, qui oram Inferi maris possident, a Lydia venerunt, et Venetos, quos incolas Superi maris videmus, capta et expugnata Troia Antenore duce misit, Adria quoque Illyrico mari proxima, quae et Adriatico mari nomen dedit, Graeca urbs est; Arpos Diomedes exciso Ilio naufragio in ea loca delatus condidit.5 Sed et Pisae in Liguribus Graecos auctores habent; et in Tuscis Tarquinii a Thessalis, et Spina in Vmbris; Perusini quoque originem ab Achaeis ducunt.6 Quid Caeren urbem dicam?7 Quid Latinos populos, qui ab Aenea conditi videntur?8 Iam Falisci, Nolani, Abellani nonne Chalcidensium coloni sunt?9 Quid tractus omnis Campaniae?10 Quid Bruttii Sabinique?11 Quid Samnites?12 Quid Tarentini, quos Lacedaemone profectos spuriosque vocatos accipimus?13 Thurinorum urbem condidisse Philocteten ferunt; ibique adhuc monumentum eius visitur, et Herculis sagittae in Apollinis templo, quae fatum Troiae fuere.
Iustinus HOME
csg623.125 uldVLQ101.86
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik