monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5 > 1 > 4 > 7 > 4 > 6 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7
Iustinus, Epitoma Ed.2, 18, [cap. 6] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 18, [cap. 7]

1 Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa maiore exercitus parte gravi proelio victi sunt; propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt.2 Quam rem aegre ferentes milites quod precibus nequeant, armis se consecuturos. 3 Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt, ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi priore bello, sed fortunam defuisse, prohibitis commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses adduxerunt.4 Interea Karthalo, Malchi exulum ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimam Herculis ferre ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus fuerat, reverteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae religionis officia executurum quam privatae pietatis respondit. 5 Quam rem etsi indigne ferret pater, non tamen vim adferre religioni ausus est.6 Interiectis deinde diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reversus ad patrem esset ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in secretum abducto pater ait:"aususne es, nefandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot miserorum civium venire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus quietae felicitatis insignibus velut exultabundus intrare?7 Nusquamne te aliis iactare potuisti?8 Nullus locus aptior quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt?9 Quid, quod paulo ante vocatus, non dico patrem, ducem certe civium tuorum superbe sprevisti?10 Quid porro tu in purpura ista coronisque aliud quam victoriarum mearum titulos geris?11 Quoniam igitur tu in patre nihil nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseriis patris inludat"Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit. 12 Post paucos deinde dies Karthaginem capit evocatoque populo ad contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque victoria sua punitis auctoribus miserorum civium iniuriosi exilii omnibus se veniam dare dicit.13 Atque ita decem senatoribus interfectis urbem legibus suis reddidit.14 Nec multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in patria, parricidii poenas dedit.15 Huic Mago imperator successit, cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae laudes creverunt.
Iustinus HOME

bsb110706.126 csg623.122 uldVLQ101.83

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik