monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 18, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 18, [cap. 5]
1 Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula fuit, ubi sacerdos Iovis cum coniuge et liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque praebuit pactus sibi posterisque perpetuum honorem sacerdotii. 2 Condicio pro manifesto omine accepta.3 Mos erat Cypriis virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas.4 Harum igitur ex numero LXXX admodum virgines raptas navibus inponi Elissa iubet, ut et iuventus matrimonia et urbs subolem habere posset. 5 Dum haec aguntur, Pygmalion cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit; cui cum inspirati vates canerent non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. 6 Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit.7 Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum est.8 Vticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes sortiti essent.9 Sed et Afros detinendi advenas amor cepit.10 Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. 11 In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, sed laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in alium locum urbs translata, ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. 12 Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta
Iustinus HOME
bsb110706.126 csg623.120 uldVLQ101.82
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik