monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 17, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 17, [cap. 2]
1 In eo bello Lysimachus amissis ante variis casibus quindecim liberis non instrenue moriens postremus domus suae ruinae cumulus accessit.2 Laetus tanta victoria Seleucus et, quod maius victoria putat, solum se de cohorte Alexandri remansisse victoremque victorum extitisse, non humanum esse opus, sed divinum munus gloriatur, ignarus prorsus non multo post fragilitatis humanae se ipsum exemplum futurum. 3 Quippe post menses admodum septem a Ptolomeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, per insidias circumventus occiditur regnumque Macedoniae, quod Lysimacho eripuerat, cum vita pariter amittit.4 Igitur Ptolomeus cum et in gratiam memoriae Magni Ptolomei patris et in favorem ultionis Lysimachi ambitiosus ad populares esset, primo Lysimachi filios conciliare sibi statuitnuptiasque Arsinoae, sororis suae, matris eorum, petit puerorum adoptione promissa, ut cum in locum patris eorum successisset, nihil illi moliri vel verecundia matris vel appellatione patris auderent. 5 Fratris quoque, regis Aegypti, concordiam per epistulas deprecatur, professus deponere se offensam erepti paterni regni neque amplius a fratre quaesiturum, quod honestius a paterno hoste perceperit, omnique arte adulatur eum, ne Antigono Demetrii filio, Antiocho filio Seleuci, cum quibus bellum habiturus erat, tertius sibi hostis accederet.6 Sed nec Pyrrus, rex Epiri, omissus, ingens momentum futurus, utri parti socius accessisset, qui et ipse spoliare singulos cupiens omnibus se partibus venditabat.7 Itaque Tarentinis adversus Romanos laturus auxilium ab Antigono naves ad exercitum in Italiam deportandum mutuo petit, ab Antiocho pecuniam, qui opibus quam militibus instructior erat, ab Ptolomeo Macedonum militum auxilia.8 Sed Ptolomeus, cui nulla dilationis ex infirmitate virium venia esset, quinque milia peditum, equitum IV milia, elephantos L non amplius quam in biennii, usum dedit. 9 Ob haec Pyrrus filia Ptolomei in matrimonium accepta vindicem eum regni reliquit, pacificatus cum omnibus finitimis, ne abducta in Italiam iuventute praedam hostibus regnum relinqueret.
Iustinus HOME
csg623.115 uldVLQ101.78
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik