monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4 > 33 > 3 > 1 > 1 > 3 > 13 > 12 > 20 > 1 > 1 > 10 > 1 > 3 > 1 > 5 > 16 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 17, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 17, [cap. 1]

1 Per idem ferme tempus Hellesponti et Chersonesi regionibus terrae motus fuit, maxime tamen Lysimachia urbs, ante duos et XX annos a Lysimacho rege condita, eversa est.2 Quod portentum dira Lysimacho stirpique eius ac regni ruinam cum clade vexatarum regionum portendebat. 3 Nec ostentis fides defuit, nam brevi post tempore Agathoclem, filium suum, quem in successionem regni ordinaverat, per quem multa bella prospere gesserat, non solum ultra patrium, verum etiam ultra humanum morem perosus ministra Arsinoe noverca veneno interfecit. 4 Haec illi prima mali labes, hoc initium inpendentis ruinae fuit.5 Nam parricidium principum secutae caedes sunt luentium supplicia, quod occisum iuvenem dolebant. 6 Itaque et ii, qui caedibus superfuerant, et ii, qui exercitibus praeerant, certatim ad Seleucum deficiunt eumque pronum iam ex aemulatione gloriae bellum Lysimacho inferre conpellunt.7 Vltimum hoc certamen conmilitonum Alexandri fuit et velut ad exemplum fortunae par reservatum. 8 Lysimachus quattuor et LXX annos natus erat, Seleucus septem et LXX. Sed in hac aetate utrique animi iuveniles erant imperiique cupiditatem insatiabilem gerebant; quippe cum orbem terrarum duo soli tenerent, angustis sibi metis inclusi videbantur vitaeque finem non annorum spatio, sed imperii terminis metiebantur.
Iustinus HOME

csg623.114 uldVLQ101.77

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik