monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 15, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 15, [cap. 2]
1 Dum haec aguntur, Cassander ab Apollonia rediens incidit in Audariatas, qui propter ranarum muriumque multitudinem relicto patrio solo sedes quaerebant; veritus, ne Macedoniam occuparent, facta pactione in societatem eos recepit agrosque iis ultimos Macedoniae adsignat.2 Deinde, ne Hercules, Alexandri filius, qui annos XIV excesserat, favore paterni nominis in regum Macedoniae vocaretur, occidi eum tacite cum matre Barsine iubet corporaque eorum terra obrui, ne caedes sepultura proderetur, et quasi parum facinoris in ipso primum rege, mox in matre eius Olympiade ac filio admisisset, alterum quoque filium cum matre Roxane pari fraude interfecit, scilicet quasi regnum Macedoniae, quod adfectabat, aliter consequi quam scelere non posset.3 Interea Ptolomeus cum Demetrio navali proelio iterato congreditur et amissa classe hostique concessa victoria in Aegyptum refugit.4 Demetrius filium Ptolomei Leontiscum et fratrem Menelaum amicosque eius cum privati instrumenti ministerio, pari provocatus antea munere, Aegyptum remittit; et ut appareret eos non odii, sed dignitatis gloria accensos, donis muneribusque inter ipsa bella contendebant. 5 Tanto honestius tunc bella gerebantur quam nunc amicitiae coluntur.6 Hac victoria elatus Antigonus regem se cum Demetrio filio appellari a populo iubet. 7 Ptolomeus quoque, ne minoris apud suos auctoritatis haberetur, rex ab exercitu cognominatur. 8 Quibus auditis Cassander et Lysimachus et ipsi regiam sibi maiestatem vindicaverunt.9 Huius honoris ornamentis tam diu omnes abstinuerunt, quam diu filii regis sui superesse potuerunt.10 Tanta in illis verecundia erat, ut cum opes regias haberent, regum tamen nominibus aequo animo caruerint, quoad Alexandro iustus heres fuit.11 Sed Ptolomeus et Cassander ceterique factionis alterius duces cum carpi se singulos ab Antigono viderent, dum privatum singulorum, non commune universorum bellum ducunt nec auxilium ferre alter alteri volunt, quasi victoria unius, non omnium foret, per epistulas se invicem confirmantes tempus, locum coeundi condicunt bellumque communibus viribus instruunt.12 Cui cum Cassander interesse propter finitimum bellum non posset, Lysimachum cum ingentibus copiis in auxilium sociis mittit.
Iustinus HOME
csg623.106 uldVLQ101.72
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik