monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14 > 15 > 35 > 1 > 5 > 6 > 17 > 8 > 1 > 9 > 14 > 27 > 25 > 2 > 7 > 4 > 31 > 12 > 23 > 16 > 1 > 26 > 1 > 13 > 5 > 7 > 4 > 19 > 39 > 9 > 10 > 6 > 8 > 3 > 6 > 38 > 7 > 4 > 32 > 28 > 3 > 6 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 22 > 34 > 7 > 4 > 24 > 5 > 16 > 37 > 36 > 8 > 1 > 5 > 1 > 29 > 3 > 5 > 4 > 11 > 5 > 4 > 40 > 15 > 6 > 3 > 7 > 4 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 14, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 14, [cap. 4]

1 Iussus ab universis dicere facto silentio laxatisque vinculis prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit.2 "Cernitis, milites" inquit, "habitum atque ornamenta ducis vestri, quae mihi non hostium quisquam inposuit; nam hoc etiam solacio foret.3 Vos me ex victore victum, vos me ex imperatore captivum fecistis, qui ter intra hunc annum in mea verba iure iurando obstricti estis.4 Sed ista omitto, neque enim miseros convicia decent; unum oro, si propositorum Antigoni in meo capite summa consistit, inter vos me velitis mori.5 Nam neque illius interest, quemadmodum aut ubi cadam, et ego fuero ignominia mortis liberatus.6 Hoc si inpetro, solvo vos iure iurando, quotiens vos sacramento mihi devovistis.7 Aut si ipsos pudet roganti vim adhibere, ferrum huc date et permittite, quod vos facturos pro imperatore iurastis, imperatorem pro vobis sine religione iuris iurandi facere".8 Cum non obtineret, preces in iram vertit.9 "At vos," ait, "devota capita, respiciant dii periuriorum vindices talesque vobis exitus dent, quales vos ducibus vestris dedistis.10 Nempe vos idem paulo ante et Perdiccae sanguine estis aspersi et in Antipatrum eadem moliti.11 Ipsum denique Alexandrum, si fas fuisset eum mortali manu cadere, interempturi, quod maximum erat, seditionibus agitastis.12 Vltima nunc ego perfidorum victima has vobis diras atque inferias dico:ut inopes extorresque omne aevum in hoc castrensi exilio agatis devorentque vos arma vestra, quibus plures vestros quam hostium duces absumpsistis". 13 Plenus deinde ira custodes suos praecedere ad Antigoni castra coepit.14 Sequitur exercitus prodito imperatore suo et ipse captivus, triumphumque de se ipse ad victoris castra ducit, omnia auspicia regis Alexandri et tot bellorum palmas laureasque una secum victori tradentes; et ne quid deesset pompae, elephanti quoque et auxilia orientalia subsecuntur.15 Tanto pulchrior haec Antigono quam Alexandro tot victoriae fuerunt, ut, cum ille Orientem vicerit, hic etiam eos, a quibus Oriens victus fuerat, superaverit.16 Igitur Antigonus domitores illos orbis exercitui suo dividit, redditis eorum quae in victoria ceperat. 17 Eumenen verecundia prioris amicitiae in conspectum suum venire prohibitum adsignari custodibus praecepit.
Iustinus HOME

csg623.103 uldVLQ101.70

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik