monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 13, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 13, [cap. 2]
1 Ceterum occiso Alexandro non ut laeti ita et securi fuere omnibus unum locum conpetentibus, nec minus milites quam invicem se timebant, quorum et libertas solutior et favor incertus erat.2 Inter ipsos vero aequalitas discordiam augebat nemine tantum ceteros excedente, ut ei aliquis se submitteret.3 Armati itaque in regiam coeunt ad firmandum rerum praesentium statum.4 Perdicca censet Roxanes expectari partum, quae exacto mense octavo matura iam ex Alexandro erat, et si puerum peperisset, hunc dari successorem patri.5 Meleager negat differenda in partus dubios consilia, neque expectandum, dum reges sibi nascerentur, cum iam genitis uti liceret; seu puer illis placeat, esse Pergami filium Alexandri natum ex Barsine, nomine Herculem, seu mallent iuvenem, esse in castris fratrem Alexandri Arridaeum, comem et cunctis non suo tantum, verum et patris Philippi nomine acceptissimum.6 Ceterum Roxanen esse originis Persicae, nec esse fas, ut Macedonibus ex sanguine eorum, quorum regna deleverint, reges constituantur, quod nec ipsum Alexandrum voluisse dicit; denique morientem nullam de eo mentionem habuisse.7 Ptolomeus recusabat regem Arridaeum non propter maternas modo sordes, quod ex Larissaeo scorto nasceretur, sed etiam propter valetudinem maiorem, quam patiebatur, ne ille nomen regis, alius imperium teneret; melius esse ex his legi, qui prae virtute regi suo proximi fuerint, qui provincias regant, quibus bella mandentur, quam sub persona regis indignorum imperio subiciantur.8 Vicit Perdiccae sententia consensu universorum.9 Placuit itaque Roxanes expectari partum, et, si puer natus fuisset, tutores Leonatum et Perdiccam et Crateron et Antipatrum constituunt confestimque in tutorum obsequia iurant.
Iustinus HOME
bsb110706.121 csg623.95 uldVLQ101.65
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik