monumenta.ch > Isidorus > 41 > 6 > 9 > 15 > 1 > 14 > 12 > 6 > 9 > 13 > 10 > 8 > 1 > 6 > 12 > 9 > 8 > 11 > 5 > 14
Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 13] <<< >>> [cap. 15]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 14]
1 Auctor insidiarum Antipater fuit, qui cum carissimos amicos eius interfectos videret, Alexandrum Lyncestam, generum suum, occisum, se magnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum esse, a matre quoque eius Olympiade variis se criminationibus vexatum.2 Huc accedebant ante paucos dies supplicia in praefectos devictarum nationum crudeliter habita. 3 Ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae, sed ad poenam vocatum arbitrabatur.4 Igitur ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat, cuius veneni tanta vis fuit, ut non aere, non ferro, non testa contineretur, nec aliter ferri nisi in ungula equi potuerit; praemonito filio, ne alii quam Thessalo et fratribus crederet. 5 Hac igitur causa apud Thessalum paratum repetitumque convivium est.6 Philippus et Iollas praegustare ac temperare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam praegustatae iam potioni supermiserunt.
Iustinus HOME
bsb110706.115 csg623.92 uldVLQ101.63
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik