monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7
Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 6] <<<     >>> [cap. 8]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 7]

1 Dein, quod primo ex Persico superbiae regiae more distulerat ne omnia pariter invidiosiora essent, non salutari, sed adorari se iubet.2 Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit.3 Quae res et illi et multis principibus Macedonum exitio fuit, siquidem sub specie insidiarum omnes interfecti. 4 Retentus tamen est a Macedonibus modus salutandi regis explosa adoratione. 5 Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium.6 Cui gloriae ut etiam exercitus ornamenta convenirent, phaleras equorum et arma militum argento inducit exercitumque suum ab argenteis clipeis Argyraspidas appellavit.7 Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, parci iussit, laetus non militiam tantum, verum et vestigia se dei secutum.8 Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, vite hederaque, non aliter vestiti, quam si manu cultus colentiumque industria exornatus esset. 9 Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ululatus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit, ut intellegeret non tam oppidanis se parcendo quam exercitui suo consuluisse.10 Inde montes Daedalos regnaque Cleophidis reginae petit.11 Quae cum se dedidisset ei, concubitu redemptum regnum ab Alexandro recepit, inlecebris consecuta, quod armis non poterat; filiumque ab eo genitum Alexandrum nominavit, qui postea regno Indorum potitus est. 12 Cleophis regina propter prostratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellata est.13 Peragrata India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum.14 Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo labore ac periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in deditionem accepit.
Iustinus HOME

bsb110706.102 csg623.87 uldVLQ101.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik