monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 3]

1 Haec cum nuntiata in Parthia Alexandro essent, simulato maerore propter Alexandri cognationem exercitui suo triduo luctum indixit.2 Omnibus deinde velut perpetrato bello reditum in patriam expectantibus coniugesque ac liberos suos animo iam quodam modo conplectentibus ad contionem exercitum vocat. 3 Ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis orientalis barbaria relinquatur; nec se corpus, sed regnum Darii petisse; persequendosque eos esse, qui a regno defecerint. 4 Hac oratione velut ex integro incitatis militum animis Hyrcaniam Mardosque subegit.5 Ibi ei occurrit Thalestris sive Minythyia, Amazonum regina, cum CCC mulieribus XXXV dierum inter confertissimas gentes itinere confecto ex rege liberos quaesitura; cuius conspectus adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum feminis habitum et propter expetitum concubitum.6 Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, ut est visa uterum implesse, discessit. 7 Post haec Alexander habitum regum Persarum et diadema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges eorum, quos vicerat, transiret, adsumit.8 Quae ne invidiosius in se uno conspicerentur, amicos quoque suos longam vestem auratam purpureamque sumere iubet.9 Vt luxum quoque sicut cultum Persarum imitaretur, inter paelicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit. 10 His rebus ingentes epularum apparatus adicit, ne ieiuna et destricta luxuria videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat, inmemor prorsus tantas opes amitti his moribus, non quaeri solere.
Iustinus HOME

bsb110706.109 csg623.84 uldVLQ101.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik