monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 2]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 12, [cap. 1]
1 Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum inpensis extulit, reliquis expeditionis eius sociis tredecim milia talentum divisit.2 Equorum maior pars aestu amissa, inutiles etiam qui superfuerant facti. 3 Pecunia omnis, CXC milia talentum, Ecbatana congesta eique Parmenio praepositus.4 Dum haec aguntur, epistulae Antipatri a Macedonia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartanorum, in Graecia, bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia, bellum Zopyrionis, praefecti eius in Scythia continebatur. 5 Quibus varie adfectus plus tamen laetitiae cognitis mortibus duorum aemulorum regum quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus cepit.6 Namque post profectionem Alexandri Graecia ferme omnis in occasionem reciperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui Philippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant; dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit. 7 Quem motum Antipater contractis militibus in ipso ortu oppressit.8 Magna tamen utrimque caedes fuit.9 Agis rex cum suos terga dantes videret, dimissis satellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret.10 Ad postremum etsi a multitudine victus, gloria tamen omnes vicit.
Iustinus HOME
bsb110706.109 csg623.83 uldVLQ101.58