monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13 > 10 > 2 > 35 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 32 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 1 > 2 > 14 > 20 > 14 > 20 > 14 > 21 > 4 > 20 > 21 > 14 > 11 > 3 > 15 > 11 > 19 > 15 > 18 > 13 > 17 > 11 > 10 > 19 > 13 > 15 > 16 > 18 > 10 > 23 > 17 > 16 > 11 > 13 > 10 > 19 > 24 > 15 > 18 > 16 > 22 > 17 > 13 > 2 > 10 > 22 > 16 > 14 > 11
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 10] <<<     >>> [cap. 12]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 11]

1 Inde Rhodum Alexander, Aegyptum Ciliciamque sine certamine recepit.2 Ad Iovem deinde Hammonem pergit consulturus et de eventu futurorum et de origine sua. 3 Namque mater eius Olympias confessa viro suo Philippo fuerat, Alexandrum non ex eo se, sed ex serpente ingentis magnitudinis concepisse.4 Denique Philippus ultimo prope vitae suae tempore filium suum non esse palam praedicaverat. 5 Qua ex causa Olympiada velut stupri conpertam repudio dimiserat.6 Igitur Alexander cupiens originem divinitatis adquirere, simul et matrem infamia liberare, per praemissos subornat antistites, quid sibi responderi vellet. 7 Ingredientem templum statim antistites ut Hammonis filium salutant.8 Ille laetus dei adoptione hoc se patre censeri iubet.9 Rogat deinde, an omnes interfectores parentis sui sit ultus.10 Respondetur patrem eius nec interfici posse nec mori; regis Philippi plene peractam ultionem. 11 Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium bellorum possessionemque terrarum dari respondetur. 12 Comitibus quoque suis responsum, ut Alexandrum pro deo, non pro rege colerent.13 Hinc illi aucta insolentia mirusque animo increvit tumor exempta comitate, quam et Graecorum litteris et Macedonum institutis didicerat.14 Reversus ab Hammone Alexandream condidit et coloniam Macedonum caput esse Aegypti iubet.
Iustinus HOME

bsb110706.100 csg623.78 uldVLQ101.55

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik