monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 8] <<<     >>> [cap. 10]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 9]

1 Interea Darius cum CCCC milibus peditum ac centum milibus equitum in aciem procedit. 2 Movebat haec multitudo hostium respectu paucitatis suae Alexandrum, sed interdum reputabat, quantas res cum ista paucitate gessisset quantosque populos fudisset.3 Itaque cum spes metum vinceret, periculosius differre bellum ratus, ne desperatio suis cresceret, circumvectus suos singulas gentes diversa oratione adloquitur. 4 Illyrios et Thracas opum ac divitiarum ostentatione, Graecos veterum bellorum memoria internecivique cum Persis odii accendebat; Macedonas autem nunc Europae victae admonet, nunc Asiae expetitae, nec inventos illis toto orbe pares viros gloriatur; ceterum et laborum finem hunc et gloriae cumulum fore.5 Atque inter haec identidem consistere aciem iubet, ut hac mora consuescant oculis turbam hostium sustinere.6 Nec Darii segnis opera in ordinanda acie fuit; quippe omissis ducum officiis ipse omnia circumire, singulos hortari, veteris gloriae Persarum imperiique perpetuae a diis inmortalibus datae possessionis admonere.7 Post haec proelium ingentibus animis committitur.8 In eo uterque rex vulneratur.9 Tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. 10 Exinde caedes Persarum secuta est.11 Caesa sunt peditum sexaginta unum milia, equitum decem milia; capta XL milia.12 Ex Macedonibus cecidere pedestres CXXX, equites CL. In castris Persarum multum auri ceterarumque opum inventum. 13 Inter captivos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere.14 Ad quas visendas hortandasque cum Alexander veniret, conspectis armatis invicem se amplexae, velut statim moriturae, conplorationem ediderunt. 15 Provolutae deinde genibus Alexandri non mortem, sed, dum Darii corpus sepeliant, dilationem mortis deprecantur. 16 Motus tanta mulierum pietate Alexander et Darium vivere dixit et timentibus mortis metum dempsit easque et haberi et salutari ut reginas praecepit; filias quoque non sordidius dignitate patris sperare matrimonium iussit.
Iustinus HOME

bsb110706.99 csg623.77 uldVLQ101.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik