monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 7] <<<     >>> [cap. 9]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 8]

1 Haec illi agenti nuntiatur Darium cum ingenti exercitu adventare.2 Itaque timens angustias magna celeritate Taurum transcendit, in qua festinatione quingenta stadia una die cursu fecit.3 Cum Tarsum venisset, captus Cydni fluminis amoenitate per mediam urbem fluentis proiectis armis plenus pulveris ac sudoris in praefrigidam undam se proiecit, cum repente tantus nervos eius occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur.4 Vnus erat ex medicis, nomine Philippus, qui solus remedium pollicetur; sed et ipsum Parmenionis pridie a Cappadocia missae epistulae suspectum faciebant, qui ignarus infirmitatis Alexandri scripserat, a Philippo medico caveret, nam corruptum illum a Dario ingenti pecunia esse. 5 Tutius tamen ratus dubiae se fidei medici credere quam indubitato morbo perire.6 Accepto igitur poculo epistulas medico tradidit atque ita inter bibendum oculos in vultum legentis intendit.7 Vt securum conspexit, laetior factus est sanitatemque quarta die recepit.
Iustinus HOME

bsb110706.98 csg623.76 uldVLQ101.54

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik