monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11 > 1 > 6 > 8 > 2 > 9 > 5 > 5 > 1 > 21 > 4 > 1 > 8 > 32 > 5 > 5 > 2 > 1 > 8 > 10 > 8 > 1 > 1 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 5]

1 Proficiscens ad Persicum bellum omnes novercae suae cognatos, quos Philippus in excelsiorem dignitatis locum provehens imperiis praefecerat, interfecit.2 Sed nec suis, qui apti regno videbantur, pepercit, ne qua materia seditionis procul se agente in Macedonia remaneretet reges stipendiarios conspectioris ingenii ad conmilitium secum trahit, segniores ad tutelam regni relinquit.3 Adunato deinde exercitu naves onerat, unde conspecta Asia incredibili ardore mentis accensus duodecim aras deorum in belli vota statuit. 4 Patrimonium omne suum, quod in Macedonia Europaque habebat, amicis dividit, sibi Asiam sufficere praefatus. 5 Priusquam ulla navis litore excederet, hostias caedit, petens victoriam bello, quo totiens a Persis petitae Graeciae ultor electus sit, quibus longa iam satis et matura imperia contigisse quorumque tempus esse vices excipere melius acturos. 6 Sed nec exercitus eius alia quam regis animorum praesumptio fuit; quippe obliti omnes coniugum liberorumque et longinquae a domo militiae Persicum aurum et totius Orientis opes iam quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed divitiarum meminerant.7 Cum delati in continentem essent, primus Alexander iaculum velut in hostilem terram iecit armatusque de navi tripudianti similis prosiluit atque ita hostias caedit, precatus, ne se regem illae terrae invitae accipiant. 8 In Ilio quoque ad tumulos eorum, qui Troiano bello ceciderant, parentavit.
Iustinus HOME

bsb110706.95 csg623.74 uldVLQ101.53

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik