monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 11, [cap. 2]
1 Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit.2 Soli Alexandro Lyncestae parricidarum fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat. 3 Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit.4 Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit.5 Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur.6 Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur.7 In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret.8 Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri. 9 Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.
Iustinus HOME
bsb110706.95 csg623.72 uldVLQ101.52
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik