monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2
Iustinus, Epitoma Ed.2, 10, [cap. 1] <<< >>> [cap. 3]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 10, [cap. 2]
1 Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit.2 Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat.3 Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur. 4 Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. 5 Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris extaret, interfectae.6 Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.
Iustinus HOME
csg623.71 uldVLQ101.51