monumenta.ch > Iustinus > 4 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 10, [cap. 2]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 10, [cap. 1]

1 Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaratus et Ochus.2 Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem vivus fecit, nihil sibi ablatum existimans, quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset. 3 Sed Darius post nova paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus, si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris adsumptos L fratres fecit parricidas.4 Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, verum etiam sileri parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inventus sit, quem aut paterna maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate revocaret.5 Adeone vile paternum nomen apud tot numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit?
Iustinus HOME

csg623.70 uldVLQ101.51

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik