monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 9, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 9, [cap. 4]

1 Huius victoriae callide dissimulata laetitia.2 Denique non solita sacra Philippus illa die fecit, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit, et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. 3 Sed nec regem se Graeciae, sed ducem appellari iussit.4 Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperavit, ut neque apud suos exultasse neque apud victos insultasse videretur.5 Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello consumptorum corpora sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deferrent ultro hortatus est. 6 Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungeret, Athenas misit. 7 Thebanorum porro non solum captivos, verum etiam interfectorum sepulturam vendidit.8 Principes civitatis alios securi percussit, alios in exilium redegit, bonaque omnium occupavit. 9 Pulsos deinde per iniuriam in patriam restituit.10 Ex horum numero trecentos exules iudices rectoresque civitati dedit. 11 Apud quos cum potentissimi quique rei eius ipsius criminis postularentur, quod per iniuriam se in exilium egissent, huius constantiae fuerant, ut omnes se auctores faterentur meliusque cum re publica actum, cum damnati essent quam cum restituti, contenderent.12 Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae necisque suae, quemadmodum possunt, sententiam ferunt contemnuntque absolutionem, quam dare inimici possunt, et quoniam rebus nequeunt ulcisci, verbis usurpant libertatem.
Iustinus HOME

csg623.67 uldVLQ101.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik