monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 9, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 9, [cap. 3]

1 Sed revertenti ab Scythia Triballi Philippo occurrunt; negant se transitum daturos, ni portionem praedae accipiant.2 Hinc iurgium et mox proelium; in quo ita in femore vulneratus est Philippus, ut per corpus eius equus interficeretur.3 Cum omnes occisum putarent, praeda amissa est.4 Ita Scythica velut devota spolia paene luctuosa Macedonibus fuere.5 Vbi vero ex vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus infert, quorum causae Thebani se iunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium belli ad se transiret.6 Facta igitur inter duas paulo ante infestissimas civitates societate legationibus Graeciam fatigant; communem hostem putant communibus viribus submovendum; neque enim cessaturum Philippum, si prospere prima successerint, nisi omnem Graeciam domuerit.7 Motae quaedam civitates Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Philippum belli metus traxit. 8 Proelio commisso, cum Athenienses longe maiore militum numero praestarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur.9 Non tamen inmemores pristinae gloriae cecidere; quippe adversis vulneribus omnes loca, quae tuenda a ducibus acceperant, morientes corporibus texerunt.10 Hic dies universae Graeciae et gloriam dominationis et vetustissimam libertatem finivit.
Iustinus HOME

csg623.66 uldVLQ101.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik