monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6
Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 5] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 6]

1 Vt est ingressus imperium, magna de illo spes omnibus fuit et propter ipsius ingenium, quod magnum spondebat virum, et propter vetera Macedoniae fata, quae cecinerant, uno ex Amyntae filiis regnante florentissimum fore Macedoniae statum, cui spei scelus matris hunc residuum fecerat. 2 Principio rerum cum hinc caedes fratrum indigne peremptorum, inde hostium multitudo, hinc insidiarum metus, inde inopia continui belli et exhausti regni inmaturam aetatem tironis urgerent:bella, quae velut conspiratione quadam ad opprimendam Macedoniam multarum gentium ex diversis locis uno tempore confluebant, quoniam omnibus par esse non poterat, dispensanda ratus alia interposita pactione conponit, alia redimit facillimis quibusque adgressis, quorum victoria et militum trepidos animos firmaret et contemptum sibi hostium demeret.3 Primum illi cum Atheniensibus certamen fuit; quibus per insidias victis metu belli gravioris, cum interficere omnes posset, incolumes sine pretio dimisit.4 Post hos bello in Illyrios translato multa milia hostium caedit; hinc Thessaliam non praedae cupiditate, sed quod exercitui suo robur Thessalorum equitum adiungere gestiebat, nihil minus quam bellum metuentem inprovisus expugnat, unumque corpus equitum pedestriumque copiarum invicti exercitus fecit; urbem nobilissimam Larissam capit.5 Quibus rebus feliciter provenientibus Olympiadam, Neoptolemi, regis Molossorum, filiam, uxorem ducit, conciliante nuptias fratre patrueli, auctore virginis, Arryba, rege Molossorum, qui sororem Olympiadis Troada in matrimonio habebat; quae causa illi exitii malorumque omnium fuit. 6 Nam dum regni incrementa adfinitate Philippi adquisiturum sperat, proprio regno ab eodem privatus in exilio consenuit. 7 His ita gestis Philippus iam non contentus submovere bella ultro etiam quietos lacessit. 8 Cum Mothonam urbem oppugnaret, in praetereuntem de muris sagitta iacta dextrum oculum regis effodit.9 Quo vulnere nec segnior in bellum nec iracundior adversus hostes factus est, adeo ut interiectis diebus pacem deprecantibus dederit, nec moderatus tantum, verum etiam mitis adversus victos fuerit.
Iustinus HOME

csg623.59 uldVLQ101.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik