monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34 > 4 > 6 > 1 > 20 > 2 > 6 > 6 > 24 > 1 > 9 > 9 > 6 > 29 > 9 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 4] <<<     >>> [cap. 6]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 5]

1 Igitur Alexander inter prima initia regni bellum ab Illyriis pacta mercede et Philippo fratre dato obside redemit. 2 Interiecto quoque tempore per eundem obsidem cum Thebanis gratiam pacis reconciliat.3 Quae res Philippo maxima incrementa egregiae indolis dedit, siquidem Thebis triennio obses habitus prima pueritiae rudimenta in urbe severitatis antiquae et in domo Epaminondae, summi et philosophi et imperatoris, deposuit. 4 Nec multo post Alexander insidiis Eurydices matris adpetitus occumbit, cui Amyntas in scelere deprehensae propter communes liberos, ignarus eisdem quandoque exitiosam fore, pepercerat.5 Frater quoque eius Perdicca pari insidiarum fraude decipitur.6 Indignum prorsus libidinis causa liberos a matre vita privatos, quam scelerum suorum suppliciis liberorum contemplatio vindicaverat. 7 Perdiccae hoc indignior caedes videbatur, quod ei apud matrem misericordiam ne parvulus quidem filius conciliaverat. 8 Itaque Philippus diu non regem, sed tutorem pupilli egit.9 At ubi graviora bella inminebant serumque auxilium in expectatione infantis erat, conpulsus a populo regnum suscepit.
Iustinus HOME

csg623.58 uldVLQ101.44

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik