monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 7, [cap. 3]

1 Cum interim Darius, rex Persarum, turpi ab Scythia fuga submotus, ne ubique deformis militiae damnis haberetur, mittit cum parte copiarum Magabasum ad subigenda Thraciam ceteraque eius tractus regna, quibus pro ignobili momento erat accessura Macedonia. 2 Qui brevi tempore executo regis imperio legatis ad Amyntam, regem Macedoniae, missis obsides in pignus futurae pacis dari sibi postulabat.3 Sed legati benigne excepti inter epulas ebrietate crescente rogant Amyntam, ut apparatui epularum adiciat ius familiaritatis adhibitis in convivium suum filiis et uxoribus; id apud Persas haberi pignus et foedus hospitii.4 Quae ut venerunt Persis petulantius contrectantibus filius Amyntae Alexander rogat patrem, respectu aetatis ac gravitatis suae abiret convivio, pollicitus se hospitum temperaturum iocos. 5 Quo digresso mulieres quoque paululum e convivio evocat, cultius exornaturus gratioresque reducturus.6 In quarum locum matronali habitu exornatos iuvenes opponit, eosque petulantiam legatorum ferro, quod sub veste gerebant, conpescere iubet. 7 Atque ita interfectis omnibus ignarus rei Magabasus, cum legati non redirent, mittit eo cum exercitus parte Bubarem, ut in bellum facileet mediocre, dedignatus ipse ire, ne dehonestaretur proelio tam foedae gentis.8 Sed Bubares ante bellum amore filiae Amyntae captus omisso bellio nuptias facit depositisque hostilibus animis in adfinitatis iura succedit.
Iustinus HOME

csg623.57 uldVLQ101.43