monumenta.ch > Martialis > 72 > 82 > 29 > 86 > H > 84 > 35 > 89 > Z > 73 > 7 > 2 > 65 > I > 6 > 69 > 35 > 2 > 41 > 33 > 9 > 2 > 21 > B > 45 > 29 > 76 > 77 > 81 > 80 > 1 > 15 > 21 > 97 > 15 > 8 > 32 > 11 > 42 > 25 > 62 > 6 > 56 > 27 > 17 > 23 > T > 12 > 70 > R > 14 > 25 > 31 > 9 > 50 > 13 > 54 > 61 > 26 > D > 5 > 12 > 14 > 39 > 31 > 1 > 58 > 13 > 19 > 26 > 19 > 4 > 29 > 8 > 118 > 10 > M > L > C > 6 > 1 > 28 > 1 > 1 > 22 > 120 > 5 > 16 > 3 > 1 > 34 > 4 > 6
Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 5] <<<     >>> [cap. 7]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 6]

1 Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis discedere; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque omnia restituit.2 Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit, sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur.3 Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere.4 Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. 5 Sed Lacedaemonii securi insidiantes, absentiam Arcadum speculati castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt. 6 Itaque armato instructoque exercitu Arcades adhibitis in auxilium Thebanis amissa bello repetunt.7 In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus; qui cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poscit (hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae), qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.
Iustinus HOME

csg623.53 uldVLQ101.41