monumenta.ch > Iustinus > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 5]
1 Quibus rebus cognitis Athenienses verentes, ne iterum Lacedaemoniis victoribus in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuvenem, duci iubent.2 Huius adulescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit, nec umquam ante eum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt, in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae artes fuere.3 Conon quoque audito reditu Agesilai et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros revertitur, atque ita undique belli formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur.4 Sed Conon vastatis hostium terris Athenas pergit, ubi magno civium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit.5 Itaque quae incensa fuerant, praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit; quae diruta, refecit.6 Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerenturversaque vice haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iunctae tunc artissimis societatis vinculis fuerant.
Iustinus HOME
csg623.52 uldVLQ101.40
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik