monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 2] <<<     >>> [cap. 4]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 6, [cap. 3]

1 Interim Pisandrus ab Agesilao proficiscente dux patriae relictus ingentem classem summis viribus instruit, fortunam belli temptaturus.2 Nec non et Conon tunc primum cum hostium exercitu concursurus magna cura suos ordinat. 3 Summa igitur non ducum tantum in eo proelio quam vulgi aemulatio fuit.4 Nam et ipse dux Conon non tam Persis quam patriae studebat, et sicuti adflictis Atheniensium rebus auctor amissae dominationis fuerat, sic volebat idem haberi redditae patriamque vincendo recipere, quam victus amiserat; eo speciosius, quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed alieni proelii viribus dimicet, pugnaturus periculo regis, victurus praemio patriae, gloriamque diversis artibus quam priores civitatis suae duces consecuturus:quippe illos vincendo Persas patriam defendisse, se Persas victores faciendo restituturum patriam esse.5 Porro Pisandrus pro coniunctione Agesilai etiam virtutum aemulator erat contendebatque, ne a rebus gestis eius et gloriae splendore decederet, neu tot bellis ac saeculis quaesitum imperium brevis momenti culpa subverteret. 6 Eadem militum et omnium remigum cura erat, quos maior sollicitudo cruciabat, non tam ne ipsi quaesitas opes amitterent, quam ne pristinas Athenienses reciperent.7 Sed quanto maius proelium fuit, tanto et clarior victoria Cononis. 8 Victi Lacedaemonii fugam capesserunt, praesidia hostium Athenis deducuntur, populo restituta dignitate condicio servilis eripitur, multae quoque civitates recipiuntur.
Iustinus HOME

csg623.50 uldVLQ101.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik