monumenta.ch > Iustinus > 6 > 1 > 1 > 4 > 6 > 35 > 2 > 6 > 18 > 9 > 3 > 6 > 6 > 8 > 1 > 3 > 11
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 10] <<<    

Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 11]

1 Eodem forte tempore Darius, rex Persarum, moritur, Artaxerxe et Cyro filiis relictis. 2 Regnum Artaxerxi, Cyro civitates, quarum praefectus erat, testamento legavit.3 Sed Cyro iudicium patris iniuria videbatur; itaque occulte adversus fratrem bellum parabat. 4 Quod cum nuntiatum Artaxerxi esset, arcessitum ad se fratrem et innocentiam dissimulatione belli simulantem conpedibus aureis vinxit interfecissetque, ni mater prohibuisset. 5 Dimissus igitur Cyrus iam non occulte bellum, sed palam, nec per dissimulationem, sed aperta professione parare coepit; auxilia undique contrahit.6 Lacedaemonii memores Atheniensi bello enixa eius opera adiutos, velut ignorantes, contra quem bellum pararetur, decernunt auxilia Cyro mittenda, ubi res eius exegisset, quaerentes apud Cyrum gratiam et apud Artaxerxen, si vicisset, veniae patrocinia, cum nihil adversus eum aperte decrevissent.7 Sed cum in bello fors proelii utrumque fratrem pugnae obtulisset, prior Artaxerxes a fratre vulneratur; quem cum equi fuga periculo subtraxisset, Cyrus a cohorte regia oppressus interficitur.8 Sic victor Artaxerxes et praeda fraterni belli et exercitu potitur.9 In eo proelio decem milia Graecorum in auxilio Cyri fuere, quae et in cornu, in quo steterant, vicerunt et post mortem Cyri neque armis a tanto exercitu vinci neque dolo capi potuerunt; revertentesque inter tot indomitas nationes et barbaras gentes per tanta itineris spatia virtute se usque terminos patriae defenderunt.
Iustinus HOME

csg623.48 uldVLQ101.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik