monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 7] <<< >>> [cap. 9]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 8]
1 Sic defletae ac prope perditae urbi hostes superveniunt et obsidione circumdata obsessos fame urgent. 2 Sciebant enim neque ex advectis copiis multum superesse, et ne novae advehi possent providerant. 3 Quibus malis Athenienses fracti post longam famem et adsidua suorum funera pacem petivere, quae an dari deberet, diu inter Spartanos sociosque deliberatum.4 Cum multi delendum Atheniensium nomen urbemque incendio consumendam censerent, negarunt se Spartani ex duobus Graeciae oculis alterum eruturos, pacem polliciti, si demissa Piraeum versus muri bracchia deicerent navesque, quae reliquae forent, traderent, reique publicae ex semet ipsis XXX rectores acciperent. 5 In has leges traditam sibi urbem Lacedaemonii formandam Lysandro tradiderunt.6 Insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii, regis Persarum, et exsilio Dionysii, Siciliae tyranni, fuit.7 Mutato statu Athenarum etiam civium condicio mutatur.8 XXX rectores rei publicae constituuntur, qui fiunt XXX tyranni. 9 Quippe a principio tria milia sibi satellitum statuunt, quantum ex tot cladibus prope nec civium superfuerat, et quasi parvus hic ad continendam civitatem exercitus esset, septingentos milites a victoribus accipiunt.10 Caedes deinde civium ab Alcibiade auspicantur, ne iterum rem publicam sub obtentu liberationis invaderet.11 Quem cum profectum ad Artaxerxen, Persarum regem, conperissent, citato itinere miserunt, qui eum interciperent; a quibus occupatus, cum occidi aperte non posset, vivus in cubiculo, in quo dormiebat, crematus est.
Iustinus HOME
csg623.45 uldVLQ101.37
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik