monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 6] <<< >>> [cap. 8]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 7]
1 Lysander autem, dux Lacedaemoniorum, rebus feliciter gestis fortunae hostium insultat.2 Captivas naves cum praeda bellica in triumphi modum ornatas mittit Lacedaemonaac tributarias Atheniensium civitates, quas metus dubiae belli fortunae in fide tenuerat, voluntarias recipit, nec aliud dicionis Atheniensium praeter urbem ipsam relinquit.3 Quae cuncta cum Athenis nuntiata essent, omnes relictis domibus per urbem discurrere pavidi, alius alium sciscitari, auctorem nuntii requirere; non pueros inprudentia, non senes debilitas, non mulieres sexus inbecillitas domi tenet: adeo ad omnem aetatem tanti mali sensus penetraverat. 4 In foro deinde coeunt atque ibi perpeti nocte fortunam publicam questibus iterant.5 Alii fratres aut filios aut parentes deflent; cognatos alii, alii amicos cognatis cariores, et cum privatis casibus querelam publicam miscent: iam se ipsos, iam ipsam patriam perituram miserioremque incolumium quam amissorum fortunam iudicantes; sibi quisque ante oculos obsidionem, famem et superbum victoremque hostem proponentes; iam ruinam urbis et incendia, iam omnium captivitatem et miserrimam servitutem recordantes; feliciores prorsus priores urbis ruinas ducentes, quae incolumibus filiis parentibusque tectorum tantum ruinae taxatae sint.6 Nunc autem non classem, in quam sicuti pridem confugiant, superesse, non exercitum, cuius virtute servati pulchriora possent moenia exstruere.
Iustinus HOME
csg623.45 uldVLQ101.36
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik