monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 4] <<< >>> [cap. 6]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 5, [cap. 5]
1 Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tisaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. 2 Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant, et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, arbitrantes victos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia beneficia; vicisse autem eum priore bello ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem sprevissent, et ut carius eis ipsam victoriam venderet.3 Omnia enim credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat. 4 Veritus itaque multitudinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.
Iustinus HOME
csg623.43 uldVLQ101.36
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik