monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5
Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 4] <<<
Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 5]
1 Prima igitur congressione navalis certaminis Athenienses vincuntur; castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt.2 Super haec mala cum etiam terrestri proelio victi essent, tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent Sicilia, dum res quamvis adflictae nondum tamen perditae forent. 3 Neque in bello male auspicato amplius perseverandum; esse domi graviora et forsitan infeliciora bella, in quae servare hos urbis apparatus oporteat.4 Nicias seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu inpellente fato manere contendit.5 Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocantur; sed inscitia ducum, qui inter angustias maris tuentes se Syracusanos adgressi, facile vincuntur. 6 Eurymedon dux in prima acie fortissime dimicans primus cadit, XXX naves, quibus praefuerat, incenduntur.7 Demosthenes et Nicias et ipsi victi exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati itinere terrestri.8 Ab his relictas CXXX naves Gylippus invasit, ipsos deinde insequitur; fugientes partim capit, partim caedit.9 Demosthenes amisso exercitu a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat, Nicias autem ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi consuleret admonitus cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
Iustinus HOME
csg623.40 uldVLQ101.33
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik