monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4 > 115 > 2 > 7 > 21 > 8 > 3
Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 2] <<< >>> [cap. 4]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 3]
1 Medio tempore, cum Regini discordia laborarent civitasque per dissensionem divisa in duas partes esset, veterani ex altera parte ab Himera in auxilium vocati, pulsis civitate contra quos inplorati fuerant et mox caesis quibus tulerant auxilium, urbem cum coniugibus et liberis sociorum occupavere, ausi facinus nulli tyranno conparandum, quippe ut Reginis melius fuerit vinci quam vicisse.2 Nam sive victoribus captivitatis iure servissent sive amissa patria exsulare necesse habuissent, non tamen inter aras et patrios lares trucidati crudelissimis tyrannis patriam cum coniugibus ac liberis praedam reliquissent. 3 Catinienses quoque cum Syracusanos graves paterentur, diffisi viribus suis auxilium ab Atheniensibus petivere; qui seu studio maioris imperii, quod Asiam Graeciamque penitus occupaverant, seu metu factae pridem a Syracusanis classis, ne Lacedaemoniis illae vires accederent, Lamponium ducem cum classe in Siciliam misere, ut sub specie ferendi Catinensibus auxilii temptarent Siciliae imperium.4 Et quoniam prima initia frequenter caesis hostibus prospera fuerant, maiore denuo classe et robustiore exercitu Lachete et Chariade ducibus Siciliam petivere; sed Catinienses sive metu Atheniensium sive taedio belli pacem cum Syracusanis remissis Atheniensium auxiliis fecerant.
Iustinus HOME
csg623.38 uldVLQ101.33
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik