monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1
>>> Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 2]
Iustinus, Epitoma Ed.2, 4, [cap. 1]
1 Siciliam ferunt angustis quondam faucibus Italiae adhaesisse direptamque velut a corpore maiore impetu superi maris, quod toto undarum onere illuc vehitur.2 Est autem terra ipsa tenuis ac fragilis et cavernis quibusdam fistulisque ita penetrabilis, ut ventorum tota ferme flatibus pateat; nec non et ignibus generandis nutriendisque soli ipsius naturalis materia.3 Quippe intrinsecus stratum sulphure et bitumine traditur, quae res facit, ut spiritu cum igne in terra interiore luctante frequenter et conpluribus locis nunc flammas, nunc vaporem, nunc fumum eructet.4 Inde denique Aetnae montis per tot saecula durat incendium.5 Et ubi acrior per spiramenta cavernarum ventus incubuit, harenarum moles egeruntur. 6 Proximum Italiae promuntorium Regium dicitur, ideo quia Graece abrupta hoc nomine pronuntiantur. 7 Nec mirum, si fabulosa est loci huius antiquitas, in quem res tot coiere mirae.8 Primum quod nusquam alias torrens fretum, nec solum citato impetu, verum etiam saevo, neque experientibus modo terribile, verum etiam procul visentibus. 9 Vndarum porro in se concurrentium tanta pugna est, ut alias veluti terga dantes in imum desidere, alias quasi victrices in sublime ferri videas; nunc hic fremitum ferventis aestus, nunc illic gemitum in voraginem desidentis exaudias.10 Accedunt vicini et perpetui Aetnae montis ignes et insularum Aeolidum, velut ipsis undis alatur incendium; neque enim in tam angustis terminis aliter durare tot saeculis tantus ignis potuisset, nisi humoris nutrimentis aleretur.11 Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere, hinc latratus auditus, hinc monstri credita simulacra, dum navigantes magnis verticibus pelagi desidentis exterriti latrare putant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. 12 Eadem causa etiam Aetnae montis perpetuos ignes facit.13 Nam aquarum ille concursus raptum secum spiritum in imum fundum trahit atque ibi suffocatum tam diu tenet, donec per spiramenta terrae diffusus nutrimenta ignis incendat. 14 Iam ipsa Italiae Siciliaeque vicinitas, iam promuntoriorum altitudo ipsa ita similis est, ut quantum nunc admirationis, tantum antiquis terroris dederit, credentibus, coeuntibus in se promuntoriis ac rursum discedentibus solida intercipi absumique navigia. 15 Neque hoc ab antiquis in dulcedinem fabulae conpositum, sed metu et admiratione transeuntium.16 Ea est enim procul inspicientibus natura loci, ut sinum maris, non transitum putes, quo cum accesseris, discedere ac seiungi promuntoria, quae ante iuncta fuerant, arbitrere.
Iustinus HOME
csg623.36 uldVLQ101.32
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik