monumenta.ch > Iustinus > 5 > 119 > 1 > 8 > 107 > 5 > 9 > F > 4 > 4 > 4 > 30 > 3 > 7 > 1 > 7 > 4 > 5 > 18 > 7 > 106 > 8 > 5 > 117 > 4 > 3 > 7 > 3 > 6 > 4 > 3 > 3 > 5 > 18 > 20 > 116 > 4 > 102 > 3 > 1 > 7 > 109 > 104 > 3 > 5 > 108 > 2 > 32 > 4 > 3 > 5 > 6 > 21 > 9 > 105 > 4
Iustinus, Epitoma Ed.2, 3, [cap. 3] <<<     >>> [cap. 5]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 3, [cap. 4]

1 His igitur moribus ita brevi civitas convaluit, ut, cum Messeniis propter stupratas virgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio bellum intulissent, gravissima se exsecratione obstrinxerint, non prius quam Messeniam expugnassent reversuros, tantum sibi vel de viribus suis vel de fortuna spondentes.2 Quae res initium dissensionis Graeciae et intestini belli causa et origo fuit.3 Itaque cum contra praesumptionem suam annis X in obsidione urbis tenerentur et querelis uxorum post tam longam viduitatem revocarentur, veriti ne hac perseverantia belli gravius sibi quam Messeniis nocerent.4 Quippe illis quantum iuventutis bello intercidat, mulierum fecunditate suppleri, sibi et bellis damna adsidua et fecunditatem uxorum abstinentibus viris nullam esse; itaque legunt iuvenes ex eo genere militum, qui post ius iurandum in supplementum venerant, quibus Spartam remissis promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, maturiorem futuram conceptionem rati, si eam singulae per plures viros experirentur.5 Ex his nati ob notam materni pudoris Partheniae vocati.6 Qui cum ad annos XXX pervenissent, metu inopiae (nulli enim pater existebat, cuius in patrimonium successio speraretur) ducem Phalantum adsumunt, filium Arati, qui auctor Spartanis fuerat iuventutis ad generandam subolem domum remittendae, ut, sicuti dudum patrem eius nascendi auctorem habuissent, sic ipsum spei ac dignitatis suae haberent.7 Itaque nec salutatis matribus, e quarum adulterio infamiam collegisse videbantur, ad sedes inquirendas proficiscuntur; diuque et per varios casus iactati tandem in Italiam deferuntur et occupata arce Tarentinorum, expugnatis veteribus incolis, sedes ibi constituunt. 8 Sed post annos plurimos dux eorum Phalantus per seditionem in exsilium proturbatus Brundisium se contulit, quo expulsi sedibus suis veteres Tarentini concesserant.9 His moriens persuadet, ut ossa sua postremasque reliquias conterant et tacite spargi in foro Tarentinorum curent; hoc enim modo recuperare illos patriam suam posse Apollinem Delphis cecinisse. 10 Illi arbitrantes eum in ultionem sui civium fata prodidisse praeceptis paruere.11 Sed oraculi diversa sententia fuerat.12 Perpetuitatem enim urbis, non amissionem hoc facto promiserat.13 Ita ducis exsulis consilio et hostium ministerio possessio Tarentina Partheniis in aeternum fundata, ob cuius beneficii memoriam Phalanto divinos honores decrevere.
Iustinus HOME

csg623.33 uldVLQ101.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik