monumenta.ch > Iustinus > 43 > 28 > 3 > 3 > 3 > 2 > 4 > 5 > 3 > 24 > 4 > 34 > 36 > 3 > 22 > 37 > 4 > 16 > 4 > 29 > 3 > 3 > 44 > 40 > 2 > 3 > 3 > 2 > 33 > 41 > 2 > 2 > 2 > 2 > 11 > 2 > 15 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 2 > 13
Iustinus, Epitoma Ed.2, 2, [cap. 12] <<<     >>> [cap. 14]

Iustinus, Epitoma Ed.2, 2, [cap. 13]

1 Hac clade perculsum et dubium consilii Xerxen Mardonius adgreditur.2 Hortatur ut in regnum abeat, ne quid seditionis moveat fama adversi belli et in maius, sicuti mos est, omnia extollens; sibi CCC milia armatorum lecta ex omnibus copiis relinquat, qua manu aut cum gloria eius perdomiturum se Graeciam aut, si aliter eventus ferat, sine eiusdem infamia hostibus cessurum.3 Probato consilio Mardonio exercitus traditur; reliquas copias rex ipse deducere in regnum parat. 4 Sed Graeci audita regis fuga consilium ineunt pontis interrumpendi, quem ille Abydo veluti victor maris fecerat, ut intercluso reditu aut cum exercitu deleretur aut desperatione rerum pacem victus petere cogeretur.5 Sed Themistocles timens, ne interclusi hostes desperationem in virtutem verterent et iter, quod aliter non pateret, ferro patefacerent (satis multos hostes in Graecia remanere dictitans, nec augeri numerum retinendo oportere) cum vincere consilio ceteros non posset, eundem servum ad Xerxen mittit certioremque consilii facit et occupare transitum maturata fuga iubet.6 Ille perculsus nuntio tradit ducibus milites perducendos; ipse cum paucis Abydum contendit. 7 Vbi cum solutum pontem hibernis tempestatibus offendisset, piscatoria scapha trepidus traiecit.8 Erat res spectaculo digna et aestimatione sortis humanae, rerum varietate miranda in exiguo latentem videre navigio, quem paulo ante vix aequor omne capiebat, carentem omni etiam servorum ministerio, cuius exercitus propter multitudinem terris graves erant.9 Nec pedestribus copiis, quas ducibus adsignaverat, felicius iter fuit, siquidem cotidiano labori (neque enim ulla est metuentibus quies) etiam fames accesserat.10 Multorum deinde dierum inopia contraxerat et pestem, tantaque foeditas morientium fuit, ut viae cadaveribus implerentur alitesque et bestiae escae inlecebris sollicitae exercitum sequerentur.
Iustinus HOME

bsb110706.76 csg623.27 uldVLQ101.27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik